Ennodius carmina 2, 134

Other sections


Riparum frenos, naturae uincula, surgens

      Forte Padus tumido gurgite transierat.

In spumam fluxas cogens durescere limfas,

      Squamea praeualidis dorsa ferebat aquis.

5

Ales ut in tenero fidens tunc constitit orbe,

      Otia dans pinnis tuta premebat aquas.

De proprio pelagus calcanti suggerit alnum,

      Vmida cum siccam cumbula portat auem.