Ennodius carmina 2, 133

Other sections


Sollicitata leui marcescunt corda uirorum

      Tormento: fas est ludere uirginibus.

Frangunt Marmaricis elefans quod misit ab aruis,

      Per micas sparsum mox solidatur opus.

5

De poena tenerae discunt cum fraude iocari:

      Nam ridere necis munere femineum est.

Angusta norunt res mille includere capsa,

      Omne ebur haec, mulier, pectoris arca tui est.