Ennodius carmina 2, 132

Other sections


Languescit rigidi tecum substantia ferri,

      Soluitur atque chalybs more fluentis aquae.

Emollit gladios imbellis dextra Boeti.

      Ensis erat dudum, credite, nunc colus est.

5

In thyrsum migrat quod gestas, improbe, pilum.

      In Venerem constans linque Mauortis opem.