Ennodius carmina 2, 130

Other sections


Obruit haec tumulos, uiuit post funera factis,

      Quae mortale nihil moribus inseruit.

Eufemia, tuos tellus complectitur artus,

      Sed mens est niueis quam bene iuncta choris!

5

Occidit exitium: sors tunc durissima seruit,

      Cum superat fatum nescia uita mali.

Haec thalamis fecunda fuit, uiduata pudori:

      Exemplis natam fecit amare deum.