Ennodius carmina 2, 129

Other sections


Quam uaga constantem retinent haec tecta decorem!

      Mittitur a domina quicquid habent pretii.

Nam rutilat fuluum Violae de luce metallum:

      Possessor radios spargit ubique suos.