Ennodius carmina 2, 124

Other sections


Hic uolucrem Rhodani torrentis respice natam

      Sermonum frenis subdere colla tuis.

Iussa uolat uerbis et uerbis iussa quiescit,

      Cuius captiuum est auribus arbitrium.

5

Vincula nesciret, ni uocis stricta lupatis

      Perderet auditu luxuriam generis.

Cum stimulos clamor mentitur, clamor habenas,

      Obsequium linguae libera membra ferunt.

Non opus est loris, sed nexus certa loquendi

10

      Dura catenati rostra ligat pecudis.