Ennodius carmina 2, 117

Other sections


Sanguine mente opibus facie uirtute pudore,

      Optatur qualis femina, sola fui.

Hoc tantum mundi quod lex est corpore gessi,

      Exornans casta prole pudicitiam.

5

Quae uictrix fortem tenui per blanda maritum

      Melle meo uertens iura, Seuere, tua.

Quos genui, celsa coniunctos stirpe reliqui.

      Quod uotum est sanctis, coniuge praemorior.

Nil mihi decessit, maneo post busta superstes:

10

      Felices numquam mors nocitura petit.

Et nomen dulce est: de factis Mellesa dicor.

      Moribus hoc fluxit iure datum propriis.