Ennodius carmina 2, 112

Other sections


Orbe pereffosso fluuidum de lumine uulnus

      Pestifer ostentans ora sepulta geris.

Caeca per innumeros facies portatur amicos;

      Qui te conspiciunt, iure dolent oculis.

5

Ebria marcenti locupletas flumine menta,

      Circumfers crasso sordida labra fimo.

Oscula nulla petas, madidam suspende mefitem:

      Te propter cupiam perdere quod uideo.

Quis putet ex oculis flammas coalescere turpes?

10

      Nil uidet, et rectum seruat iter scelerum.