Ennodius carmina 2, 111

Other sections


Dextera bellipotens uulgatis plena triumphis,

      Qua cecidit quicquid fugit ab obsequio,

Disperso celsam solidas quae sanguine famam,

      Cui peperit laudem mitis et arma tenens,

5

Postquam praelargo rubuisti stigmate campi

      Arua colis pingens germine purpureo.

Virgultis proprio dispensas murice poma,

      Das plantis fructum nobilitate tua.

Vilior en cespes iactet se diuite ramo,

10

      Dum ligni morsus semina clara fouet.

Demessus ferro floret tibi surculus alter:

      Nuda maritatis dos nitet arboribus.

Gramina cultorem praenoscunt, muta locuntur;

      Quod tetigit princeps, uer habet in glacie.

15

Gestit terra potens, monstrat cui creuerit arbor:

      Fetibus et genio panditur hic dominus.

Peruigil Hesperidum quae seruas iugera serpens,

      Aurea ieiunis munera dant epulis.

Quis siluae subolem carpat custode ueneno?

20

      Morte nemus tutum, credite, nullus adit.

Hic commune facis, pictas, quod sola parasti.

      Visceribus plenis nescit abire fames.