Ennodius carmina 2, 110

Other sections


Pontificis castrum spes est fidissima uitae.

      Cui tutor sanctus, quae nocitura petant?

Hic clipeus uotum est: procul hinc, Bellona, recede.

      Quod meritis constat, proelia nulla grauant.

5

Conditor hic muros solidat, munimina factor.

      Nil metuat quisquis huc properat metuens.