Ennodius carmina 2, 109

Other sections


Numquam frugiferis per saecula longa thyrambis

      In me fluxerunt commoda Castalii.

Tristia ieiunis pangentem carmina labris,

      Spes noua, quid stimulas, gurgitis Aonii?

5

Sed si mutato Parcarum stamine gaudes,

      Exhibe cornipedem nunc, Pegasea, mihi,

Qui ferat aligerum per gramina roscida corpus

      Nec teneras flectat uestigiis segetes,

Sublimem ualidum formosum passibus aptum:

10

      Qui si contingat, mox mihi, Musa, places.

Mitteris ad largum locupletem poscere parua.

      Ni gaudens redeas, dic mihi, Musa, uale.