Ennodius carmina 2, 104

Other sections


Forma caput facies Deuteri cuncta magister,

      Innumeris doctor dotibus ille cluit.

Excuset linguam genius perfectus ubique.

      Quod fari nescit, displicet inde malis.

5

Grammaticam iactant artem nescire magistrum:

      Hoc melius simplex moribus instituit.

Oratoris opus lapidosaque culmina Tulli

      Non tetigit: celsum rhetora nullus amat.

Discipulis satis est uultus tacitique uerenda

10

      Caluities: Phoebae lumina plena uident.