Ennodius carmina 2, 94

Other sections


Belliger algenti sonipes nutrite sub axe,

      Per Tanais medium pectora sicca ferens,

Cana pruinosis mandentem gramina lustris,

      Virtus lege poli quem sibi percoluit,

5

Post domitas gentes, post flumina tanta cruoris,

      Alter te dominus, sed manet ipse labor.

Linque precor lituum, cantus passure beatos:

      Captiuus pacis mitteris obsequiis.

Nil tibi cum bellis: commendant bucina letum.

10

      Quid iuuat expertas semper amare neces?