Ennodius carmina 2, 91

Other sections


Visceribus lapidum permixta lege coactis

      Naturam faciunt artificum studia.

In solidum fractis riguerunt marmora membris,

      Partibus in crustam colligitur genius.

5

Vnam de uariis speciem componere frustis

      Qui potuit, saxum duxit in obsequium.