Ennodius carmina 2, 88

Other sections


Tu lux certa tuis, spes tu fidissima rerum,

      Vatis apostolici tu, Theodore, uigor,

Virtutum cumulus, substantia lucida ueri,

      Monstrat aceruatis quem labor in studiis,

5

Praescius accinctus fortis tranquillus amicus

      Compositus simplex, tu bonus et sapiens,

Fatidicus, semper tibi conscia corda futuri,

      Deprensum fluxit te reserante malum.

Quem timuere feri calcantes culmina mundi,

10

      Dilexit spernens dura supercilii.