Ennodius carmina 2, 87

Other sections


Qui uicit trabeas solium cinctumque Gabinum,

      Consulibus praestans ecce Senator adest:

Ingenium uelox, sermonis cura rotundi,

      Virtutum pretium, forma pudicitiae,

5

Abdita librorum, mysteria clausa prophetae

      Qui dedit in lucem schemate quo uoluit.

Orbis ad extremi missus secreta uerendis

      Curauit studiis quod fuerat lacerum.

Tunc oriens uictum peregrino lumine fassus.

10

      Haesit ad aspectum lampadis alterius.