Ennodius carmina 2, 86

Other sections


Exere quae posuit mens nomina certa, Benigne!

      Quem quisquis uocitat, testis erit meriti.

Cana fides hominem dum narrat, detegit actus.

      Nil loquitur casu pignoris attonitus.

5

Praescia uenturi non errant uota parentum,

      In uerum uertunt blanditias subolum.

Ante patres censens sedit plaudente senatu,

      Praelatum sanctis extulit ille caput.

Pollice sed diro ceu flos succisus aratro est.

10

      Spes decus et genius de foribus cecidit.