Ennodius carmina 2, 85

Other sections


Ecclesiae postquam parta est tibi sella, Geronti,

      Funera decessor non timuit moriens.

Te reparante redit, patitur sors pallida letum,

      Viuit post obitum discipuli pretio.

5

Agricolis iunctus coluisti germina uitae

      Nec serpens lolium pabula laeta tulit.

Qui dedit in medium quem lex iubet optima uictum,

      Emit terrenis fructibus ille polum.

Errorem mentis pressisti lege laborum:

10

      Otia non passus uirtutibus ueheris.