Ennodius carmina 2, 84

Other sections


Eusebius Ligurum successit finibus hospes,

      Ignotae tractus plebis amicitia.

Graius erat, socio Titan quos respicit ortu

      Flammigero limfas uertice decutiens.

5

Mitis compositus largus pius integer audax,

      Crederet ut damnum non dare perpetuum.

Fleuit pauperiem miserans, arrisit habenti,

      Gaudia cum cunctis tristitiamque gerens:

Hunc index operis locuturo nuntiat orbi

10

      Fama uirum, gentes de statione trahens.