Ennodius carmina 2, 83

Other sections


Lazarus ut diri promeret pede culmina mundi,

      Vocibus adcitus trux uenit in medium

Quem frons laeta parum uitiis depinxerat hostem,

      Mulcantem culpas luminibus tacitis.

5

Respiciens lapsus detersit nubila uitae,

      Curam saepe dedit uulneris obsequio.

Non latuit, tectis facinus qui gessit in antris:

      Absens criminibus tortor ubique fuit.

Innocuis placida uernabat luce serenus.

10

      Ceu speculum noxis iniciens faciem.