Ennodius carmina 2, 82

Other sections


Suffusus minio perque optima facta rubescens

      Virginei uultus Glycerius sequitur.

Puram sanguineo maculat dum rore figuram.

      Picta genas facies simpliciter placuit.

5

Candentem crocea gestans aspargine frontem

      Laeta uerecundis tinxerat ora notis.

Indeptus sceptrum, tribuit quod testis imago,

      Purpura quem mentis prodidit imperio.

Hunc habuit populus paruo uix tempore felix,

10

      Sed rursus magni missus ad obsequium.