Ennodius carmina 2, 81

Other sections


Mens niuei lactis, species manifesta columbae,

      Astutia serpens, Martiniane, uale.

Lubrica te dubii dum poscunt flamina uulgi.

      Inueniunt pauidum, ne mereare legi.

5

Vnus erat mundo contraria iudice narrans,

      Qui, ut caperet regnum, uincere non meruit.

Protinus ad magni perductus limen honoris

      Exul caelorum ciuibus inseritur.

Post geminas sanctis construxit mundior aedes.

10

      Lumine quas clauso iussit habere diem.