Ennodius carmina 2, 80

Other sections


Marolus, extremae potator Tigridis undae,

      Qui iubar in madidis uiderat hospitiis,

Quem labor in proprio Syriae solidauerat axe,

      Orditur uatem dotibus innumeris:

5

Peruigil intentus ieiunus prouidus ardens.

      Quod morem tenuit, sat fuit officio.

Os tenerum quotiens gustus contingit honesti,

      Transit ad affectum quod fuit imperii.

Terra potens olim patribus fundata beatis

10

      Nobilibus mundum partubus irradiat.