Ennodius carmina 2, 79

Other sections


Forma pudicitiae iuuenis sectanda Veneri

      Venit, nominibus nil famulata suis.

Fortia marcebant uetulo sub iudice membra.

      Aetas praesentem perdiderat puerum.

5

Sublimis postquam conscendit fulcra cathedrae.

      Cana tener populis dogmata disseruit.

Aurea fluxerunt locupletis schemata linguae.

      Sol uitae nitidum reddidit eloquium.

Aluus ut ecclesiae tumuisset semine Verbi.

10

      Non deerat pastus lactis apostolici.