Ennodius carmina 2, 78

Other sections


Ambrosius linquens uiduatae munia plebis

      Transtulit ad curam, Simpliciane, tuam.

Successoris opes, spoliati uiscera regni

      Creuerunt merito temporis alterius,

5

Ac uelut annosam zephyris parcentibus ornum,

      Ne metuat bellum, longa quies solidat.

Tiro tamen felix cana ad rudimenta uocatus

      Non flexit priscum degenerans apicem.

Nil timuit gelidis anima feruente medullis.

10

      Pontificis uirtus floris habet senium,

Aequora qui tecto pressit terrena patenti,

      Molibus et cultu sidera cum tetigit.