Ennodius carmina 2, 77

Other sections


Egit quod docuit meritis et honore superstes

      Ambrosius uatis moribus ingenio,

Roscida regifico cui fulsit murice lingua,

      Vere suo pingens germina quae uoluit.

5

Serta redimitus gestabat lucida fronte,

      Distinctum gemmis ore parabat opus.

Instituit populos gestu probitate pudore,

      Fouit respiciens perculit admonuit.

Vocis ut officium postrema pericula poscunt,

10

      Sic teneras culpas qui tacet insequitur.

Succinctus gladiis, clipei de pondere tutus,

      Pectora claudebat textilibus chalybis.

Ensis habet uires uitiorum sector et hostis:

      Vipera non tangit squamea terga uiri.