Ennodius carmina 2, 76

Other sections


Aspidas ut capiat tectis fraus hospita technis,

      Sub ludi specie mortis imago latet.

Vmbra lacessitas producit callida pestes

      Et bellum blandis principiis geritur.

5

Credite, non aliter Iustinus proelia tractat.

      Qui accusat ridens, qui perimit placidus.