Ennodius carmina 2, 74

Other sections


Qui ponti facies, numerum qui nouit harenae,

      Femina quem iurans fallere nulla potest,

Astrorum plebem qui calles spectat amantum.

      Cynthia cui certis cornibus innotuit:

5

Non ualet hic uultus retinere nomina mores.

      Quos mutat clerus tempus in exiguum.