Ennodius carmina 2, 73

Other sections


Hic uolucrum pugna est, ubi Gallo caeditur anser:

      Dat poenas ueteris proditionis auis.

Mactatus quondam uocis capis, improbe, quaestum:

      Romanis uitam qui dederit moritur.