Ennodius carmina 2, 72

Other sections


Eunuchus turpem poscit per compita uictum:

      Semina telluri non habet unde ferat.

Grandia proscissis rus seruat germina membris.

      Fetibus et messis multiplicata redit:

5

Incassum sectus proscindit uomere terga.

      Ni findens spargat triticeam subolem.