Ennodius carmina 2, 71

Other sections


Instabilem faciunt naturae damna Tribunum.

      Auolat hinc rursus, uincula ni teneant.

Tolle, miser, modicam zephyro ueniente saburram.

      Radix nulla tuo est utilis auxilio.