Ennodius carmina 2, 69

Other sections


Testibus adseritur gens census uita, Tribune,

      Antiquum quotiens linquimus hospitium.

Tu, quem lustratis transmisit gentibus error

      Nulla domus pleno nec tenet ampla die,

5

Vis dici locuples sublimis pulcher amicus,

      Aestibus ignoti missus ab Oceani.

Irrita dicta uolant, assertor non uenit ullus,

      Nulla fides sexum detegit aut patriam.

Mendicus uetulus timidus confusus anhelus

10

      His, uerum perdens, utere nominibus.