Ennodius carmina 2, 68

Other sections


Nescio cur sancto non parcas, stulte, labori,

      Dum morem seruas dentibus insiliens.

Mandere nos pergis, sed uenter commoda nescit;

      Flamina nam uacuis stringis imaginibus.

5

Escarum gurges nil ruptis murmure buccis

      Suscipit aut cassis motibus exuberat.

Phasiacam uolucrem pisces uel sumina carpens

      Vda uaporatis guttura pasce cibis.

Me ieiuna iuuat sine ructu pangere dicta:

10

      Regifico luxu fercula te satient.