Ennodius carmina 2, 67

Other sections


Musta cadis famuli dum condunt nostra fideles

      Et ludunt prelo calcibus intrepidis,

Dum tingunt rosei plantas de sanguine Bacchi,

      Scinditur et teneras uua gerens tunicas:

5

Otia Niliacis non passus carmina biblis

      Sulcaui, tumulo ne tenear moriens.

Ebria labsantis confessus uerba Thaliae,

      Sum uacuus culpa, si pedibus titubet.

Ieiunos deceat lex artis syllaba rhythmus:

10

      Nulla Camenarum iungitur ad Bromium.