Ennodius carmina 2, 66

Other sections


Dum mea multiplices mens anxia sustinet aestus

      Et reddor uitrei mancipium pelagi,

Cumque procellosus refluentis portitor undae

      Africus ut captas me rotat exuuias:

5

Pierius menti calor incidit, indiga serti

      Tempora mox cinxit laurus Apollinea,

Tunc hederae uiridis rubuerunt fronte corymbi.

      Castalii mellis murmura blanda bibi.

Continuo ponens marcentes pectore curas

10

      Complector laudem carmina laetitiam.