Ennodius carmina 2, 65

Other sections


Nesciris uotis et cordis nube recedis

      Ex oculis praesens, quaereris in facie;

Tuque per ambages nulli spectabilis esse

      Calles, mellifluis toxica dans labiis.

5

Hoc uolo quod non uis, iurans te nolle quod optas,

      Concutis et uariis pectora saeua modis,

Hydram uerticibus, formis superare Prometheum

      Doctus (ut ad priscos fabula non redeat)

Bella cies, spoliis crescis, defensor, ademptis.

10

      Ad nomen currit praeda, superbe, tuum.