Ennodius carmina 2, 64

Other sections


Mergeret ut diuos in mortem, pabula serpens

      Contulit et uitam munere dira tulit.

Sic quicumque meos paradisi uere labores

      Demulcet, casses conuiuii patitur.

5

Illic discedit quem pectore gessit amicus,

      Fit damnum cari gutturis hospitium.