Ennodius carmina 2, 63

Other sections


Artubus humanis Polyphemus uixit et atro

      Sanguine distentus delicias habuit.

Tu reddis similem scena redeunte furorem.

      Cui pastum tribuunt agmina debilium.