Ennodius carmina 2, 62

Other sections


Visceribus miserorum et sanguine pauperis aucte,

      Tantorum mortes cur tibi sunt epulae

Tubera perdices grus turdus turtur echinus,

      Non explent uterum corpora mille tuum.

5

Infaustus multis, tibi felix diceris uni,

      Heres quod misero uenter erit proprius.