Ennodius carmina 2, 60

Other sections


Libera captiuum meruerunt culmina lumen,

      Arridet facies nubila nulla gerens.

Hic nuper astrigeri dos proxima uenit Olympi,

      Laurenti uatis ducta ministerio,

5

Aedibus et uitae cuius nunc una figura est,

      Ceu solis radiis forma color similis.

Euge uetustorum reparator, perge, nouorum

      Conditor, et uultu clarus et ingenio!

Abiurant priscam te praesule tecta senectam,

10

      Aduena casuris porrigitur genius.