Ennodius carmina 2, 56

Other sections


Mundior excocti fulgescat luce metalli.

      Munera disponit qui dare digna deo.

Ante uaporatis Laurenti uita caminis

      Constitit, ut blandum nobilitaret opus.

5

Marmora picturas tabulas sublime lacunar

      Ipse dedit templo, qui probitate nitet.

Aedibus ad pretium sic mores conditor addit

      Vellera ceu Serum murice tincta feras,

Qualiter inclusas comit lux hospita gemmas

10

      Nix lapidis quotiens pulcrior arte rubet.