Ennodius carmina 2, 45

Other sections


Collaudet spatiis hortorum commoda lautis,

      Plurima cui satiant iugera culta famem:

Ditior extentos superat dos larga minorum.

      Nobilitas uera est, quae nitet in modicis.

5

Venit ad inclusum postponens Gratia campos

      Prodidit angustis quid faciat studium.

Vernat in ingressu uiridanti porticus umbra,

      Cui fudit genium uitifer ipse deus.

Exornans magnis foliorum texta racemis

10

      Aestiuis iungit commoda frigoribus.

Lilia nam laurus oleas commixta rosetis

      De cultu proprium fecit habere diem.

Serta triumphantis, frondem, quae monstrat amicum,

      Contulit ad fetus aurea terra suos.

15

Largus opum poscat maioris praemia uoti,

      Hoc satis est nobis, quod sine fraude libet.