Ennodius carmina 2, 43

Other sections


Sobria cella cadis uinum quod seruat onustis,

      Corpora confirmat gressibus acta suis.

Infundant multis irarum pocula flammas,

      Mitescunt nostro bellica corda mero.