Ennodius carmina 2, 34

Other sections


Suscipit oblatum, ueniam cui contulit Iesus.

      Post culpas animae sunt holocausta dei.

Perge, puer, teneros superans bene conscius annos.

      Vectores meruit candida uita pios.