Ennodius carmina 2, 33

Other sections


Improbe, quid fractis confundis singula uerbis?

      Depingit mores obruta lingua tuos.

Accipis exposcis praesumis rennuis ardes.

      Tristia blanda simul, fortia fluxa facis.

5

Ira pauor rabies patientia tempore in uno:

      Tot facies gestas pectoribus uacuis.