Ennodius carmina 2, 32

Other sections


Consulis ad genium nomen pro stemmate iunxi

      Dans lucem fastis, sum trabeis potior.

Quid, palmata, tuo tantum de murice uernas?

      Plus fucante dedit purpura nostra tibi.