Ennodius carmina 2, 22

Other sections


Diuersis dapibus confinia proxima seruat,

      Dum claudit uariis fercula multa uiis.

Limitibus certis quod iunctus diuidit ordo,

      Vnus in argento quam bene uenter habet!