Ennodius carmina 2, 20

Other sections


Conditor Armenius, supero qui dignus honore est,

      Hic peperit fontem uiuificantis aquae.

Plena salutiferis gestemus uiscera limfis:

      Ne sitiat potans contulit unda semel.

5

Rapta sepulturis animauit corpora pictor:

      Funera uiua uidens mors eat in tumulos.

Illorum tamen iste locus complectitur artus,

      Quos paries facie, mens tenet alma fide.