Ennodius carmina 2, 19

Other sections


Aspice deposita blandum feritate leonem:

      Ore uomit limfas pectoris obsequio.

Vnda fluit rostro, dens mortis pocula mandit.

      Naturam perdens belua nos satiat.

5

Effera dum uitreos effundunt guttura fontes,

      Dira salutiferis corda lauantur aquis.