Ennodius carmina 2, 18

Other sections


Ecce tenet uictrix pinnatum dextera numen.

      Venit et ad reditum non habet arma uiae.

Pugnacem gestans sonipes per terga minatur,

      Aduena cui terror ridet in arte bonus.

5

Discat Hyperboreis famosum germen in aruis

      Naturae genium, cum simulacra uidet.